monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 3
Dispensationis vero causa in propatulo est, ut eam omnino non oporteat, aut paucis expediat allegari. Nam insidiis domini regis dicunt omnia plena esse, ut bonis invicem colloquendi aut scribendi tutum non possit esse commercium. Nescio quid frivolum contra innocentiam molitur iniquitas, et urgente stimulo conscientiae incessanter pungentis et urentis, omnes suspectos habet et omnia; iure quidem et merito, quia pax impiis esse non debet, hostes suos iustitia impugnante, et praevalente.